- NABCA
- NABCAAegyptiis hodie, aliter Oenoplia, cadem cum Veterum connaro, sive loto Cyrenaica, spinosa instar acaciae, latioribus foliis quam zizyphi, fructu gaudet rotundô, iuglandis nucismagnitudine, dulci, odoratô. Dicta autem haec Lotos Cyrenensis est, quod per totam Africam dispersa, et Aegypto quoque Cyrenensis agri conterminae, familiaris esset. Alexandrini κόνναρον vocabant, apud quos in secundis mensis plurimum celebrabatur. Curabatur hic fructus sollicite, et ad cibos condebatur doliis, contusus prius et in massas redactus. Agathocles, Τρώγεται ἔτι χλωρὸς ὁ καρπὸς, καὶ ἐπὴν αὐανθῇ ποιοῦσι ἐξ αὐτοῦ ἄλευρα, καὶ πατέοντι ταῦτα οὐ μάξαντες, οὐδ᾿ ὕδατι δεύοντες, ἀλλὰ φαύλως ὀκεῖαπερ πέφυκεν. Quae verba perperam nonnulli accipiunt, quasi ex siceis huiusmodi fructibus farina fieret apud Aegyptios. In massas pedibus calcantes hunc fructum potius redigebant, et doliis condebant, ut servaretur. Cuiusmodi massas ἄλευρα Auctor vocat, quales fiunt ex farina conspersa. Qua de re vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1037. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.